GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 29
Gene | VulgHetz | 29:2 | Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. | |
Gene | VulgHetz | 29:3 | Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. | |
Gene | VulgHetz | 29:6 | Sanusne est? inquit: Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia eius venit cum grege suo. | |
Gene | VulgHetz | 29:7 | Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. | |
Gene | VulgHetz | 29:8 | Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. | |
Gene | VulgHetz | 29:9 | Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. | |
Gene | VulgHetz | 29:10 | Quam cum vidisset Iacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui: amovit lapidem quo puteus claudebatur. | |
Gene | VulgHetz | 29:12 | et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nunciavit patri suo. | |
Gene | VulgHetz | 29:13 | Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, | |
Gene | VulgHetz | 29:15 | dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. | |
Gene | VulgHetz | 29:18 | Quam diligens Iacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. | |
Gene | VulgHetz | 29:20 | Servivit ergo Iacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. | |
Gene | VulgHetz | 29:21 | Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia iam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. | |
Gene | VulgHetz | 29:24 | dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: | |
Gene | VulgHetz | 29:25 | et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? | |
Gene | VulgHetz | 29:26 | Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. | |
Gene | VulgHetz | 29:27 | Imple hebdomadam dierum huius copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. | |
Gene | VulgHetz | 29:30 | Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. | |
Gene | VulgHetz | 29:31 | Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente. | |
Gene | VulgHetz | 29:32 | Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus. | |
Gene | VulgHetz | 29:33 | Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi. vocavitque nomen eius Simeon. | |
Gene | VulgHetz | 29:34 | Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen eius, Levi. | |