Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next
Chapter 11
II M VulgSist 11:1  Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum praepositus, graviter ferens de his, quae acciderant,
II M VulgSist 11:2  congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos, existimans se civitatem quidem captam Gentibus habitaculum facturum,
II M VulgSist 11:3  templum vero in pecuniae quaestum, sicut cetera delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos vaenale sacerdotium:
II M VulgSist 11:4  nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
II M VulgSist 11:5  Ingressus autem Iudaeam, et appropians Bethsurae, quae erat in angusto loco, ab Ierosolyma intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat.
II M VulgSist 11:6  Ut autem Machabaeus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
II M VulgSist 11:7  Et ipse primus Machabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.
II M VulgSist 11:8  Cumque pariter prompto animo procederent, Ierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
II M VulgSist 11:9  Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
II M VulgSist 11:10  Ibant igitur prompti, de caelo habentes adiutorem, et miserantem super eos Dominum.
II M VulgSist 11:11  Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos:
II M VulgSist 11:12  universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
II M VulgSist 11:13  Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebraeos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos:
II M VulgSist 11:14  promisitque se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
II M VulgSist 11:15  Annuit autem Machabaeus precibus Lysiae, in omnibus utilitati consulens: et quaecumque Machabaeus scripsit Lysiae de Iudaeis, ea rex concessit.
II M VulgSist 11:16  Nam erant scriptae Iudaeis epistolae a Lysia siquidem hunc modum continentes: LYSIAS populo Iudaeorum salutem.
II M VulgSist 11:17  Ioannes, et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quae per illos significabantur, implerem.
II M VulgSist 11:18  Quaecumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quae res permittebat, concessi.
II M VulgSist 11:19  Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
II M VulgSist 11:20  De ceteris autem per singula verba mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
II M VulgSist 11:21  Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
II M VulgSist 11:22  Regis autem epistola ista continebat: REX Antiochus Lysiae fratri salutem.
II M VulgSist 11:23  Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
II M VulgSist 11:24  audivimus Iudaeos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Graecorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
II M VulgSist 11:25  Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes iudicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum maiorum consuetudinem.
II M VulgSist 11:26  Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
II M VulgSist 11:27  Ad Iudaeos vero regis epistola talis erat: REX Antiochus senatui Iudaeorum, et ceteris Iudaeis salutem.
II M VulgSist 11:28  Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus.
II M VulgSist 11:29  Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
II M VulgSist 11:30  His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,
II M VulgSist 11:31  ut Iudaicis utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.
II M VulgSist 11:33  Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.
II M VulgSist 11:34  Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: QUINTUS Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Iudaeorum salutem.
II M VulgSist 11:35  De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
II M VulgSist 11:36  De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus.
II M VulgSist 11:37  Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.
II M VulgSist 11:38  Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.