Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Isai VulgCont 10:1  Væ qui condunt leges iniquas: et scribentes, iniustitiam scripserunt:
Isai VulgCont 10:2  ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei: ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
Isai VulgCont 10:3  Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? Ad cuius confugietis auxilium? Et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Isai VulgCont 10:4  ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Isai VulgCont 10:5  Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea.
Isai VulgCont 10:6  Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Isai VulgCont 10:7  Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum.
Isai VulgCont 10:9  Numquid non principes mei simul reges sunt? Numquid non ut Charcamis, sic Calano: et ut Arphad, sic Emath? Numquid non ut Damascus, sic Samaria?
Isai VulgCont 10:10  Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulachra eorum de Ierusalem, et de Samaria.
Isai VulgCont 10:11  Numquid non sicut feci Samariæ et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulachris eius?
Isai VulgCont 10:12  Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum eius.
Isai VulgCont 10:13  Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Isai VulgCont 10:14  Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: et sicut colliguntur ova, quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
Isai VulgCont 10:15  Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est?
Isai VulgCont 10:16  Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem: et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis.
Isai VulgCont 10:17  Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus eius in flamma: et succendetur, et devorabitur spina eius, et vepres in die una.
Isai VulgCont 10:18  Et gloria saltus eius, et carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus.
Isai VulgCont 10:19  Et reliquiæ ligni saltus eius præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
Isai VulgCont 10:20  Et erit in die illa: non adiiciet residuum Israel, et hi, qui fugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos: sed innitetur super Dominum Sanctum Israel in veritate.
Isai VulgCont 10:21  Reliquiæ convertentur, reliquiæ, inquam, Iacob ad Deum fortem.
Isai VulgCont 10:22  Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo, consummatio abbreviata inundabit iustitiam.
Isai VulgCont 10:23  Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.
Isai VulgCont 10:24  Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere populus meus habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Ægypti.
Isai VulgCont 10:25  Adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
Isai VulgCont 10:26  Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti.
Isai VulgCont 10:27  Et erit in die illa: Auferetur onus eius de humero tuo, et iugum eius de collo tuo, et computrescet iugum a facie olei.
Isai VulgCont 10:28  Veniet in Aiath, transibit in Magron: apud Machmas commendabit vasa sua.
Isai VulgCont 10:29  Transierunt cursim Gaba sedes nostra: obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
Isai VulgCont 10:30  Hinni voce tua filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Isai VulgCont 10:31  Migravit Medemena: habitatores Gabim confortamini.
Isai VulgCont 10:32  Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Ierusalem.
Isai VulgCont 10:33  Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
Isai VulgCont 10:34  Et subvertentur condensa saltus ferro: et Libanus cum excelsis cadet.