Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Luke VulgClem 16:1  Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
Luke VulgClem 16:2  Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare.
Luke VulgClem 16:3  Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Luke VulgClem 16:4  Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
Luke VulgClem 16:5  Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?
Luke VulgClem 16:6  At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.
Luke VulgClem 16:7  Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
Luke VulgClem 16:8  Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Luke VulgClem 16:9  Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
Luke VulgClem 16:10  Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
Luke VulgClem 16:11  Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
Luke VulgClem 16:12  Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
Luke VulgClem 16:13  Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
Luke VulgClem 16:14  Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.
Luke VulgClem 16:15  Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Luke VulgClem 16:16  Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Luke VulgClem 16:17  Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.
Luke VulgClem 16:18  Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
Luke VulgClem 16:19  Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
Luke VulgClem 16:20  Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
Luke VulgClem 16:21  cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
Luke VulgClem 16:22  Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
Luke VulgClem 16:23  Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :
Luke VulgClem 16:24  et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
Luke VulgClem 16:25  Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :
Luke VulgClem 16:26  et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
Luke VulgClem 16:27  Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :
Luke VulgClem 16:28  habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
Luke VulgClem 16:29  Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.
Luke VulgClem 16:30  At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
Luke VulgClem 16:31  Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.