LUKE
Chapter 20
Luke | VulgClem | 20:1 | Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, | |
Luke | VulgClem | 20:2 | et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ? | |
Luke | VulgClem | 20:3 | Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi : | |
Luke | VulgClem | 20:5 | At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ? | |
Luke | VulgClem | 20:6 | Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse. | |
Luke | VulgClem | 20:9 | Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus. | |
Luke | VulgClem | 20:10 | Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. | |
Luke | VulgClem | 20:11 | Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. | |
Luke | VulgClem | 20:13 | Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. | |
Luke | VulgClem | 20:14 | Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. | |
Luke | VulgClem | 20:15 | Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ? | |
Luke | VulgClem | 20:16 | veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit. | |
Luke | VulgClem | 20:17 | Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ? | |
Luke | VulgClem | 20:18 | Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum. | |
Luke | VulgClem | 20:19 | Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. | |
Luke | VulgClem | 20:20 | Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. | |
Luke | VulgClem | 20:21 | Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. | |
Luke | VulgClem | 20:24 | ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris. | |
Luke | VulgClem | 20:26 | Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt. | |
Luke | VulgClem | 20:27 | Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, | |
Luke | VulgClem | 20:28 | dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. | |
Luke | VulgClem | 20:29 | Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. | |
Luke | VulgClem | 20:31 | Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. | |
Luke | VulgClem | 20:33 | In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem. | |
Luke | VulgClem | 20:35 | illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores : | |
Luke | VulgClem | 20:36 | neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. | |
Luke | VulgClem | 20:37 | Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. | |
Luke | VulgClem | 20:42 | et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis, | |
Luke | VulgClem | 20:46 | Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, | |