Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Luke VulgClem 10:1  Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
Luke VulgClem 10:2  Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
Luke VulgClem 10:3  Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
Luke VulgClem 10:4  Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
Luke VulgClem 10:5  In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :
Luke VulgClem 10:6  et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
Luke VulgClem 10:7  In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
Luke VulgClem 10:8  Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :
Luke VulgClem 10:9  et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
Luke VulgClem 10:10  In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
Luke VulgClem 10:11  Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
Luke VulgClem 10:12  Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
Luke VulgClem 10:13  Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
Luke VulgClem 10:14  Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
Luke VulgClem 10:15  Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.
Luke VulgClem 10:16  Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
Luke VulgClem 10:17  Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
Luke VulgClem 10:18  Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
Luke VulgClem 10:19  Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.
Luke VulgClem 10:20  Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
Luke VulgClem 10:21  In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.
Luke VulgClem 10:22  Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Luke VulgClem 10:23  Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
Luke VulgClem 10:24  Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
Luke VulgClem 10:25  Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?
Luke VulgClem 10:26  At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?
Luke VulgClem 10:27  Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.
Luke VulgClem 10:28  Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
Luke VulgClem 10:29  Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?
Luke VulgClem 10:30  Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
Luke VulgClem 10:31  Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.
Luke VulgClem 10:32  Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
Luke VulgClem 10:33  Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.
Luke VulgClem 10:34  Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
Luke VulgClem 10:35  Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
Luke VulgClem 10:36  Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?
Luke VulgClem 10:37  At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
Luke VulgClem 10:38  Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
Luke VulgClem 10:39  et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
Luke VulgClem 10:40  Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.
Luke VulgClem 10:41  Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
Luke VulgClem 10:42  porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.