LUKE
Chapter 1
Luke | VulgClem | 1:1 | Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum : | |
Luke | VulgClem | 1:2 | sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis : | |
Luke | VulgClem | 1:3 | visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, | |
Luke | VulgClem | 1:5 | Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. | |
Luke | VulgClem | 1:6 | Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. | |
Luke | VulgClem | 1:7 | Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. | |
Luke | VulgClem | 1:9 | secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : | |
Luke | VulgClem | 1:13 | Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : | |
Luke | VulgClem | 1:15 | erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ : | |
Luke | VulgClem | 1:17 | et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. | |
Luke | VulgClem | 1:18 | Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. | |
Luke | VulgClem | 1:19 | Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. | |
Luke | VulgClem | 1:20 | Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. | |
Luke | VulgClem | 1:22 | Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. | |
Luke | VulgClem | 1:24 | post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens : | |
Luke | VulgClem | 1:25 | Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. | |
Luke | VulgClem | 1:26 | In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, | |
Luke | VulgClem | 1:27 | ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. | |
Luke | VulgClem | 1:28 | Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. | |
Luke | VulgClem | 1:29 | Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. | |
Luke | VulgClem | 1:32 | hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, | |
Luke | VulgClem | 1:35 | Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. | |
Luke | VulgClem | 1:36 | Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis : | |
Luke | VulgClem | 1:38 | Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. | |
Luke | VulgClem | 1:39 | Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : | |
Luke | VulgClem | 1:41 | Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth : | |
Luke | VulgClem | 1:42 | et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. | |
Luke | VulgClem | 1:44 | Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. | |
Luke | VulgClem | 1:48 | Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, | |
Luke | VulgClem | 1:56 | Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam. | |
Luke | VulgClem | 1:58 | Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. | |
Luke | VulgClem | 1:59 | Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. | |
Luke | VulgClem | 1:63 | Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. | |
Luke | VulgClem | 1:65 | Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc : | |
Luke | VulgClem | 1:66 | et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo. | |
Luke | VulgClem | 1:68 | Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ : | |
Luke | VulgClem | 1:72 | ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti : | |
Luke | VulgClem | 1:76 | Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, | |
Luke | VulgClem | 1:79 | illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. | |