Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Luke VulgClem 24:1  Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :
Luke VulgClem 24:4  Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Luke VulgClem 24:5  Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?
Luke VulgClem 24:6  non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
Luke VulgClem 24:7  dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
Luke VulgClem 24:9  Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
Luke VulgClem 24:10  Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.
Luke VulgClem 24:11  Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
Luke VulgClem 24:12  Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Luke VulgClem 24:13  Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
Luke VulgClem 24:14  Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
Luke VulgClem 24:15  Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :
Luke VulgClem 24:16  oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Luke VulgClem 24:17  Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?
Luke VulgClem 24:18  Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?
Luke VulgClem 24:19  Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
Luke VulgClem 24:20  et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :
Luke VulgClem 24:21  nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
Luke VulgClem 24:22  Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,
Luke VulgClem 24:23  et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
Luke VulgClem 24:24  Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
Luke VulgClem 24:25  Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !
Luke VulgClem 24:26  Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
Luke VulgClem 24:27  Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.
Luke VulgClem 24:28  Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.
Luke VulgClem 24:29  Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
Luke VulgClem 24:30  Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Luke VulgClem 24:31  Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
Luke VulgClem 24:32  Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?
Luke VulgClem 24:33  Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
Luke VulgClem 24:34  dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
Luke VulgClem 24:35  Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Luke VulgClem 24:36  Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
Luke VulgClem 24:37  Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
Luke VulgClem 24:38  Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?
Luke VulgClem 24:39  videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Luke VulgClem 24:40  Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Luke VulgClem 24:41  Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?
Luke VulgClem 24:42  At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
Luke VulgClem 24:43  Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
Luke VulgClem 24:44  Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
Luke VulgClem 24:45  Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
Luke VulgClem 24:46  et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :
Luke VulgClem 24:47  et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
Luke VulgClem 24:49  Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
Luke VulgClem 24:50  Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
Luke VulgClem 24:51  Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
Luke VulgClem 24:52  Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :
Luke VulgClem 24:53  et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.