LUKE
Chapter 18
Luke | VulgClem | 18:1 | Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, | |
Luke | VulgClem | 18:2 | dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. | |
Luke | VulgClem | 18:3 | Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo. | |
Luke | VulgClem | 18:4 | Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor : | |
Luke | VulgClem | 18:5 | tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. | |
Luke | VulgClem | 18:7 | Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ? | |
Luke | VulgClem | 18:8 | Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? | |
Luke | VulgClem | 18:9 | Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam : | |
Luke | VulgClem | 18:10 | Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus. | |
Luke | VulgClem | 18:11 | Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus : | |
Luke | VulgClem | 18:13 | Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori. | |
Luke | VulgClem | 18:14 | Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. | |
Luke | VulgClem | 18:15 | Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. | |
Luke | VulgClem | 18:16 | Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei. | |
Luke | VulgClem | 18:17 | Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. | |
Luke | VulgClem | 18:18 | Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ? | |
Luke | VulgClem | 18:20 | Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem. | |
Luke | VulgClem | 18:22 | Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. | |
Luke | VulgClem | 18:24 | Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! | |
Luke | VulgClem | 18:25 | facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. | |
Luke | VulgClem | 18:29 | Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, | |
Luke | VulgClem | 18:31 | Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis : | |
Luke | VulgClem | 18:34 | Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. | |
Luke | VulgClem | 18:35 | Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. | |
Luke | VulgClem | 18:39 | Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. | |
Luke | VulgClem | 18:40 | Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, | |