LUKE
Chapter 11
Luke | VulgClem | 11:1 | Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. | |
Luke | VulgClem | 11:2 | Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. | |
Luke | VulgClem | 11:4 | Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. | |
Luke | VulgClem | 11:5 | Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes, | |
Luke | VulgClem | 11:7 | et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi. | |
Luke | VulgClem | 11:8 | Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. | |
Luke | VulgClem | 11:9 | Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis. | |
Luke | VulgClem | 11:11 | Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ? | |
Luke | VulgClem | 11:13 | Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ? | |
Luke | VulgClem | 11:14 | Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. | |
Luke | VulgClem | 11:17 | Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. | |
Luke | VulgClem | 11:18 | Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. | |
Luke | VulgClem | 11:19 | Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt. | |
Luke | VulgClem | 11:22 | Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. | |
Luke | VulgClem | 11:24 | Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi. | |
Luke | VulgClem | 11:26 | Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. | |
Luke | VulgClem | 11:27 | Factum est autem, cum hæc diceret : extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. | |
Luke | VulgClem | 11:29 | Turbis autem concurrentibus cœpit dicere : Generatio hæc, generatio nequam est : signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. | |
Luke | VulgClem | 11:30 | Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. | |
Luke | VulgClem | 11:31 | Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic. | |
Luke | VulgClem | 11:32 | Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. | |
Luke | VulgClem | 11:33 | Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. | |
Luke | VulgClem | 11:34 | Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. | |
Luke | VulgClem | 11:36 | Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. | |
Luke | VulgClem | 11:37 | Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. | |
Luke | VulgClem | 11:38 | Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. | |
Luke | VulgClem | 11:39 | Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. | |
Luke | VulgClem | 11:42 | Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. | |
Luke | VulgClem | 11:43 | Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. | |
Luke | VulgClem | 11:44 | Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. | |
Luke | VulgClem | 11:45 | Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. | |
Luke | VulgClem | 11:46 | At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. | |
Luke | VulgClem | 11:47 | Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos. | |
Luke | VulgClem | 11:48 | Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. | |
Luke | VulgClem | 11:49 | Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur : | |
Luke | VulgClem | 11:50 | ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, | |
Luke | VulgClem | 11:51 | a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. | |
Luke | VulgClem | 11:52 | Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. | |
Luke | VulgClem | 11:53 | Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, | |