Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Luke VulgClem 11:1  Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
Luke VulgClem 11:2  Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Luke VulgClem 11:4  Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Luke VulgClem 11:5  Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,
Luke VulgClem 11:6  quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
Luke VulgClem 11:7  et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.
Luke VulgClem 11:8  Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
Luke VulgClem 11:9  Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.
Luke VulgClem 11:10  Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
Luke VulgClem 11:11  Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?
Luke VulgClem 11:12  aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?
Luke VulgClem 11:13  Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ?
Luke VulgClem 11:14  Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
Luke VulgClem 11:15  Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
Luke VulgClem 11:16  Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
Luke VulgClem 11:17  Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
Luke VulgClem 11:18  Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.
Luke VulgClem 11:19  Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
Luke VulgClem 11:20  Porro si in digito Dei ejicio dæmonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.
Luke VulgClem 11:21  Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
Luke VulgClem 11:22  Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
Luke VulgClem 11:23  Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.
Luke VulgClem 11:24  Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.
Luke VulgClem 11:25  Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
Luke VulgClem 11:26  Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
Luke VulgClem 11:27  Factum est autem, cum hæc diceret : extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.
Luke VulgClem 11:28  At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
Luke VulgClem 11:29  Turbis autem concurrentibus cœpit dicere : Generatio hæc, generatio nequam est : signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
Luke VulgClem 11:30  Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Luke VulgClem 11:31  Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic.
Luke VulgClem 11:32  Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
Luke VulgClem 11:33  Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
Luke VulgClem 11:34  Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Luke VulgClem 11:35  Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint.
Luke VulgClem 11:36  Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
Luke VulgClem 11:37  Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
Luke VulgClem 11:38  Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Luke VulgClem 11:39  Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
Luke VulgClem 11:40  Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?
Luke VulgClem 11:41  Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
Luke VulgClem 11:42  Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
Luke VulgClem 11:43  Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
Luke VulgClem 11:44  Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
Luke VulgClem 11:45  Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
Luke VulgClem 11:46  At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
Luke VulgClem 11:47  Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.
Luke VulgClem 11:48  Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
Luke VulgClem 11:49  Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :
Luke VulgClem 11:50  ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
Luke VulgClem 11:51  a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
Luke VulgClem 11:52  Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
Luke VulgClem 11:53  Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
Luke VulgClem 11:54  insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.