LUKE
Chapter 2
Luke | VulgClem | 2:1 | Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. | |
Luke | VulgClem | 2:4 | Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David, | |
Luke | VulgClem | 2:7 | Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. | |
Luke | VulgClem | 2:8 | Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. | |
Luke | VulgClem | 2:9 | Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. | |
Luke | VulgClem | 2:10 | Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo : | |
Luke | VulgClem | 2:11 | quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. | |
Luke | VulgClem | 2:12 | Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. | |
Luke | VulgClem | 2:13 | Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium : | |
Luke | VulgClem | 2:15 | Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. | |
Luke | VulgClem | 2:16 | Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. | |
Luke | VulgClem | 2:18 | Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. | |
Luke | VulgClem | 2:20 | Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. | |
Luke | VulgClem | 2:21 | Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. | |
Luke | VulgClem | 2:22 | Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, | |
Luke | VulgClem | 2:23 | sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur : | |
Luke | VulgClem | 2:24 | et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. | |
Luke | VulgClem | 2:25 | Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo. | |
Luke | VulgClem | 2:26 | Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. | |
Luke | VulgClem | 2:27 | Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, | |
Luke | VulgClem | 2:34 | Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur : | |
Luke | VulgClem | 2:35 | et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. | |
Luke | VulgClem | 2:36 | Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. | |
Luke | VulgClem | 2:37 | Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. | |
Luke | VulgClem | 2:38 | Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. | |
Luke | VulgClem | 2:39 | Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. | |
Luke | VulgClem | 2:40 | Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo. | |
Luke | VulgClem | 2:42 | Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, | |
Luke | VulgClem | 2:43 | consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. | |
Luke | VulgClem | 2:44 | Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. | |
Luke | VulgClem | 2:46 | Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. | |
Luke | VulgClem | 2:48 | Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. | |
Luke | VulgClem | 2:49 | Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ? | |
Luke | VulgClem | 2:51 | Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. | |