Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Luke VulgClem 3:1  Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,
Luke VulgClem 3:2  sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto.
Luke VulgClem 3:3  Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,
Luke VulgClem 3:4  sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus :
Luke VulgClem 3:5  omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur : et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
Luke VulgClem 3:7  Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
Luke VulgClem 3:8  Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Luke VulgClem 3:9  Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Luke VulgClem 3:10  Et interrogabant eum turbæ, dicentes : Quid ergo faciemus ?
Luke VulgClem 3:11  Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
Luke VulgClem 3:12  Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ?
Luke VulgClem 3:13  At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
Luke VulgClem 3:14  Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris.
Luke VulgClem 3:15  Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
Luke VulgClem 3:16  respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni :
Luke VulgClem 3:17  cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Luke VulgClem 3:18  Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
Luke VulgClem 3:19  Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes,
Luke VulgClem 3:20  adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
Luke VulgClem 3:21  Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum :
Luke VulgClem 3:22  et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de cælo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Luke VulgClem 3:23  Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
Luke VulgClem 3:24  qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
Luke VulgClem 3:25  qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
Luke VulgClem 3:26  qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
Luke VulgClem 3:27  qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
Luke VulgClem 3:28  qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
Luke VulgClem 3:29  qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
Luke VulgClem 3:30  qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
Luke VulgClem 3:31  qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
Luke VulgClem 3:32  qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
Luke VulgClem 3:33  qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,
Luke VulgClem 3:34  qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
Luke VulgClem 3:35  qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
Luke VulgClem 3:36  qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech,
Luke VulgClem 3:37  qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
Luke VulgClem 3:38  qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.