Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Luke VulgClem 15:1  Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
Luke VulgClem 15:2  Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
Luke VulgClem 15:4  Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?
Luke VulgClem 15:5  Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
Luke VulgClem 15:6  et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
Luke VulgClem 15:7  Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
Luke VulgClem 15:8  Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?
Luke VulgClem 15:9  Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
Luke VulgClem 15:10  Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
Luke VulgClem 15:12  et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
Luke VulgClem 15:13  Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Luke VulgClem 15:14  Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
Luke VulgClem 15:15  Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Luke VulgClem 15:16  Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
Luke VulgClem 15:17  In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
Luke VulgClem 15:18  surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :
Luke VulgClem 15:19  jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
Luke VulgClem 15:20  Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
Luke VulgClem 15:21  Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
Luke VulgClem 15:22  Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
Luke VulgClem 15:23  et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
Luke VulgClem 15:24  quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
Luke VulgClem 15:25  Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
Luke VulgClem 15:26  et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
Luke VulgClem 15:27  Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
Luke VulgClem 15:28  Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
Luke VulgClem 15:29  At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
Luke VulgClem 15:30  Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
Luke VulgClem 15:31  At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
Luke VulgClem 15:32  epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.