Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 19
Luke VulgClem 19:2  Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :
Luke VulgClem 19:3  et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
Luke VulgClem 19:4  Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.
Luke VulgClem 19:5  Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
Luke VulgClem 19:6  Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
Luke VulgClem 19:7  Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
Luke VulgClem 19:8  Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Luke VulgClem 19:9  Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
Luke VulgClem 19:10  Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Luke VulgClem 19:11  Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Luke VulgClem 19:12  Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
Luke VulgClem 19:13  Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
Luke VulgClem 19:14  Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
Luke VulgClem 19:15  Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
Luke VulgClem 19:16  Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
Luke VulgClem 19:17  Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
Luke VulgClem 19:18  Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
Luke VulgClem 19:19  Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
Luke VulgClem 19:20  Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :
Luke VulgClem 19:21  timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
Luke VulgClem 19:22  Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :
Luke VulgClem 19:23  et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
Luke VulgClem 19:24  Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
Luke VulgClem 19:26  Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Luke VulgClem 19:27  Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.
Luke VulgClem 19:28  Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.
Luke VulgClem 19:29  Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
Luke VulgClem 19:30  dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.
Luke VulgClem 19:31  Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.
Luke VulgClem 19:32  Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
Luke VulgClem 19:33  Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?
Luke VulgClem 19:34  At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
Luke VulgClem 19:35  Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
Luke VulgClem 19:36  Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :
Luke VulgClem 19:37  et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
Luke VulgClem 19:38  dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.
Luke VulgClem 19:39  Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.
Luke VulgClem 19:40  Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
Luke VulgClem 19:41  Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :
Luke VulgClem 19:42  Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
Luke VulgClem 19:43  Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :
Luke VulgClem 19:44  et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
Luke VulgClem 19:45  Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,
Luke VulgClem 19:46  dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Luke VulgClem 19:47  Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere :
Luke VulgClem 19:48  et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.