Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Luke VulgClem 9:1  Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.
Luke VulgClem 9:2  Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Luke VulgClem 9:3  Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Luke VulgClem 9:4  Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
Luke VulgClem 9:5  Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Luke VulgClem 9:6  Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
Luke VulgClem 9:7  Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur
Luke VulgClem 9:8  a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.
Luke VulgClem 9:9  Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum.
Luke VulgClem 9:10  Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.
Luke VulgClem 9:11  Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.
Luke VulgClem 9:12  Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.
Luke VulgClem 9:13  Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
Luke VulgClem 9:14  Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
Luke VulgClem 9:16  Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
Luke VulgClem 9:17  Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
Luke VulgClem 9:18  Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ?
Luke VulgClem 9:19  At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.
Luke VulgClem 9:20  Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.
Luke VulgClem 9:21  At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,
Luke VulgClem 9:22  dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
Luke VulgClem 9:23  Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
Luke VulgClem 9:24  Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.
Luke VulgClem 9:25  Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?
Luke VulgClem 9:26  Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
Luke VulgClem 9:27  Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
Luke VulgClem 9:28  Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
Luke VulgClem 9:29  Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.
Luke VulgClem 9:30  Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
Luke VulgClem 9:31  visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
Luke VulgClem 9:32  Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
Luke VulgClem 9:33  Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret.
Luke VulgClem 9:34  Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
Luke VulgClem 9:35  Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
Luke VulgClem 9:36  Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
Luke VulgClem 9:37  Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
Luke VulgClem 9:38  Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :
Luke VulgClem 9:39  et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :
Luke VulgClem 9:40  et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
Luke VulgClem 9:41  Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.
Luke VulgClem 9:42  Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.
Luke VulgClem 9:43  Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
Luke VulgClem 9:44  Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Luke VulgClem 9:45  At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.
Luke VulgClem 9:46  Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.
Luke VulgClem 9:47  At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
Luke VulgClem 9:48  et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
Luke VulgClem 9:49  Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.
Luke VulgClem 9:50  Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Luke VulgClem 9:51  Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
Luke VulgClem 9:52  Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
Luke VulgClem 9:53  Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
Luke VulgClem 9:54  Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?
Luke VulgClem 9:55  Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.
Luke VulgClem 9:56  Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
Luke VulgClem 9:57  Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.
Luke VulgClem 9:58  Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Luke VulgClem 9:59  Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
Luke VulgClem 9:60  Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
Luke VulgClem 9:61  Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.
Luke VulgClem 9:62  Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.