Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Luke VulgClem 21:1  Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
Luke VulgClem 21:2  Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
Luke VulgClem 21:3  Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
Luke VulgClem 21:4  Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
Luke VulgClem 21:5  Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :
Luke VulgClem 21:6  Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Luke VulgClem 21:7  Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?
Luke VulgClem 21:8  Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.
Luke VulgClem 21:9  Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
Luke VulgClem 21:10  Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
Luke VulgClem 21:11  Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
Luke VulgClem 21:12  Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :
Luke VulgClem 21:14  Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :
Luke VulgClem 21:15  ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Luke VulgClem 21:16  Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :
Luke VulgClem 21:20  Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :
Luke VulgClem 21:21  tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,
Luke VulgClem 21:22  quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
Luke VulgClem 21:23  Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
Luke VulgClem 21:24  Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Luke VulgClem 21:25  Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :
Luke VulgClem 21:26  arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :
Luke VulgClem 21:27  et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
Luke VulgClem 21:28  His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.
Luke VulgClem 21:29  Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :
Luke VulgClem 21:30  cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
Luke VulgClem 21:31  Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Luke VulgClem 21:32  Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
Luke VulgClem 21:33  Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
Luke VulgClem 21:34  Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :
Luke VulgClem 21:35  tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.
Luke VulgClem 21:36  Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Luke VulgClem 21:37  Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
Luke VulgClem 21:38  Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.