Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Luke VulgClem 4:1  Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum
Luke VulgClem 4:2  diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
Luke VulgClem 4:3  Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
Luke VulgClem 4:4  Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
Luke VulgClem 4:5  Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
Luke VulgClem 4:6  et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
Luke VulgClem 4:7  Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
Luke VulgClem 4:8  Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Luke VulgClem 4:9  Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
Luke VulgClem 4:10  Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :
Luke VulgClem 4:11  et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Luke VulgClem 4:12  Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
Luke VulgClem 4:13  Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
Luke VulgClem 4:14  Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
Luke VulgClem 4:15  Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
Luke VulgClem 4:16  Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
Luke VulgClem 4:17  Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :
Luke VulgClem 4:18  Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
Luke VulgClem 4:19  prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
Luke VulgClem 4:20  Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Luke VulgClem 4:21  Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
Luke VulgClem 4:22  Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?
Luke VulgClem 4:23  Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
Luke VulgClem 4:24  Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
Luke VulgClem 4:25  In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :
Luke VulgClem 4:26  et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
Luke VulgClem 4:27  Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
Luke VulgClem 4:28  Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
Luke VulgClem 4:29  Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
Luke VulgClem 4:31  Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
Luke VulgClem 4:32  Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
Luke VulgClem 4:33  Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
Luke VulgClem 4:34  dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.
Luke VulgClem 4:35  Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
Luke VulgClem 4:36  Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?
Luke VulgClem 4:37  Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Luke VulgClem 4:38  Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.
Luke VulgClem 4:39  Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
Luke VulgClem 4:40  Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
Luke VulgClem 4:41  Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
Luke VulgClem 4:42  Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.
Luke VulgClem 4:43  Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.