LUKE
Chapter 17
Luke | VulgClem | 17:1 | Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt. | |
Luke | VulgClem | 17:2 | Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. | |
Luke | VulgClem | 17:3 | Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. | |
Luke | VulgClem | 17:4 | Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi. | |
Luke | VulgClem | 17:6 | Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. | |
Luke | VulgClem | 17:7 | Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe : | |
Luke | VulgClem | 17:8 | et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ? | |
Luke | VulgClem | 17:10 | non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. | |
Luke | VulgClem | 17:11 | Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. | |
Luke | VulgClem | 17:12 | Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe : | |
Luke | VulgClem | 17:14 | Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. | |
Luke | VulgClem | 17:15 | Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, | |
Luke | VulgClem | 17:20 | Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione : | |
Luke | VulgClem | 17:22 | Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. | |
Luke | VulgClem | 17:24 | nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua. | |
Luke | VulgClem | 17:27 | edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes. | |
Luke | VulgClem | 17:28 | Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant : | |
Luke | VulgClem | 17:29 | qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit : | |
Luke | VulgClem | 17:31 | In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro. | |
Luke | VulgClem | 17:33 | Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. | |
Luke | VulgClem | 17:34 | Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur : | |
Luke | VulgClem | 17:35 | duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur. | |