Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Luke VulgClem 5:1  Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
Luke VulgClem 5:2  Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
Luke VulgClem 5:3  Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
Luke VulgClem 5:4  Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
Luke VulgClem 5:5  Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.
Luke VulgClem 5:6  Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.
Luke VulgClem 5:7  Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
Luke VulgClem 5:8  Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Luke VulgClem 5:9  Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :
Luke VulgClem 5:10  similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
Luke VulgClem 5:11  Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
Luke VulgClem 5:12  Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
Luke VulgClem 5:13  Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
Luke VulgClem 5:14  Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
Luke VulgClem 5:15  Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
Luke VulgClem 5:17  Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.
Luke VulgClem 5:18  Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.
Luke VulgClem 5:19  Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
Luke VulgClem 5:20  Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Luke VulgClem 5:21  Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
Luke VulgClem 5:22  Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
Luke VulgClem 5:23  Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?
Luke VulgClem 5:24  Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Luke VulgClem 5:25  Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.
Luke VulgClem 5:26  Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
Luke VulgClem 5:27  Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.
Luke VulgClem 5:29  Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
Luke VulgClem 5:30  Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
Luke VulgClem 5:31  Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
Luke VulgClem 5:32  Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
Luke VulgClem 5:33  At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?
Luke VulgClem 5:34  Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
Luke VulgClem 5:35  Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.
Luke VulgClem 5:36  Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
Luke VulgClem 5:37  Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :
Luke VulgClem 5:38  sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
Luke VulgClem 5:39  Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.