LUKE
Chapter 8
Luke | VulgClem | 8:1 | Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo, | |
Luke | VulgClem | 8:2 | et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmantibus : Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, | |
Luke | VulgClem | 8:3 | et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. | |
Luke | VulgClem | 8:4 | Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem : | |
Luke | VulgClem | 8:5 | Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. | |
Luke | VulgClem | 8:8 | Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat. | |
Luke | VulgClem | 8:10 | Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant. | |
Luke | VulgClem | 8:12 | Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. | |
Luke | VulgClem | 8:13 | Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. | |
Luke | VulgClem | 8:14 | Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. | |
Luke | VulgClem | 8:15 | Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. | |
Luke | VulgClem | 8:16 | Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. | |
Luke | VulgClem | 8:17 | Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. | |
Luke | VulgClem | 8:18 | Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. | |
Luke | VulgClem | 8:19 | Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. | |
Luke | VulgClem | 8:20 | Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. | |
Luke | VulgClem | 8:21 | Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. | |
Luke | VulgClem | 8:22 | Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. | |
Luke | VulgClem | 8:23 | Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. | |
Luke | VulgClem | 8:24 | Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit : et facta est tranquillitas. | |
Luke | VulgClem | 8:25 | Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ? | |
Luke | VulgClem | 8:27 | Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. | |
Luke | VulgClem | 8:28 | Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? obsecro te, ne me torqueas. | |
Luke | VulgClem | 8:29 | Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. | |
Luke | VulgClem | 8:30 | Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dæmonia multa in eum. | |
Luke | VulgClem | 8:32 | Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. | |
Luke | VulgClem | 8:33 | Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. | |
Luke | VulgClem | 8:34 | Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. | |
Luke | VulgClem | 8:35 | Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. | |
Luke | VulgClem | 8:37 | et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. | |
Luke | VulgClem | 8:38 | Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens : | |
Luke | VulgClem | 8:39 | Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. | |
Luke | VulgClem | 8:40 | Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum. | |
Luke | VulgClem | 8:41 | Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, | |
Luke | VulgClem | 8:42 | quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. | |
Luke | VulgClem | 8:43 | Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari : | |
Luke | VulgClem | 8:44 | accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. | |
Luke | VulgClem | 8:45 | Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ? | |
Luke | VulgClem | 8:47 | Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit. | |
Luke | VulgClem | 8:49 | Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. | |
Luke | VulgClem | 8:50 | Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ : Noli timere, crede tantum, et salva erit. | |
Luke | VulgClem | 8:51 | Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. | |
Luke | VulgClem | 8:52 | Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit. | |
Luke | VulgClem | 8:55 | Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. | |