MARK
Chapter 8
Mark | Vulgate | 8:1 | in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis | |
Mark | Vulgate | 8:3 | et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt | |
Mark | Vulgate | 8:4 | et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine | |
Mark | Vulgate | 8:6 | et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae | |
Mark | Vulgate | 8:8 | et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas | |
Mark | Vulgate | 8:11 | et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum | |
Mark | Vulgate | 8:12 | et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum | |
Mark | Vulgate | 8:15 | et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis | |
Mark | Vulgate | 8:17 | quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum | |
Mark | Vulgate | 8:19 | quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim | |
Mark | Vulgate | 8:20 | quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem | |
Mark | Vulgate | 8:23 | et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret | |
Mark | Vulgate | 8:25 | deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia | |
Mark | Vulgate | 8:26 | et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris | |
Mark | Vulgate | 8:27 | et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines | |
Mark | Vulgate | 8:28 | qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis | |
Mark | Vulgate | 8:29 | tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus | |
Mark | Vulgate | 8:31 | et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere | |
Mark | Vulgate | 8:33 | qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum | |
Mark | Vulgate | 8:34 | et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me | |
Mark | Vulgate | 8:35 | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet | |
Mark | Vulgate | 8:36 | quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae | |
Mark | Vulgate | 8:38 | qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis | |