Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Numb VulgCont 10:2  Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
Numb VulgCont 10:3  Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.
Numb VulgCont 10:4  Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel.
Numb VulgCont 10:5  Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
Numb VulgCont 10:6  In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem. Et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
Numb VulgCont 10:7  Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
Numb VulgCont 10:8  Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
Numb VulgCont 10:9  Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
Numb VulgCont 10:10  Si quando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
Numb VulgCont 10:11  Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo fœderis:
Numb VulgCont 10:12  profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
Numb VulgCont 10:13  Moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Moysi.
Numb VulgCont 10:14  Filii Iuda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
Numb VulgCont 10:15  In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar.
Numb VulgCont 10:16  In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
Numb VulgCont 10:17  Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
Numb VulgCont 10:18  Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
Numb VulgCont 10:19  In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
Numb VulgCont 10:20  Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
Numb VulgCont 10:21  Profectique sunt et Caathitæ portantes Sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
Numb VulgCont 10:22  Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
Numb VulgCont 10:23  In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
Numb VulgCont 10:24  Et in tribu Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
Numb VulgCont 10:25  Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
Numb VulgCont 10:26  In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
Numb VulgCont 10:27  Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
Numb VulgCont 10:28  Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
Numb VulgCont 10:29  Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israeli.
Numb VulgCont 10:30  Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
Numb VulgCont 10:31  Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
Numb VulgCont 10:32  Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
Numb VulgCont 10:33  Profecti sunt ergo de Monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
Numb VulgCont 10:34  Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
Numb VulgCont 10:35  Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
Numb VulgCont 10:36  Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere Domine, ad multitudinem exercitus Israel.