Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Numb VulgClem 5:2  Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :
Numb VulgClem 5:3  tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
Numb VulgClem 5:4  Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
Numb VulgClem 5:6  Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
Numb VulgClem 5:7  confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
Numb VulgClem 5:8  Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
Numb VulgClem 5:9  Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :
Numb VulgClem 5:10  et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
Numb VulgClem 5:12  Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
Numb VulgClem 5:13  dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :
Numb VulgClem 5:14  si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :
Numb VulgClem 5:15  adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.
Numb VulgClem 5:16  Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
Numb VulgClem 5:17  assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.
Numb VulgClem 5:18  Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
Numb VulgClem 5:19  Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.
Numb VulgClem 5:20  Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :
Numb VulgClem 5:21  his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.
Numb VulgClem 5:22  Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.
Numb VulgClem 5:23  Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
Numb VulgClem 5:25  tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :
Numb VulgClem 5:26  pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
Numb VulgClem 5:27  Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
Numb VulgClem 5:28  Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
Numb VulgClem 5:29  Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
Numb VulgClem 5:30  maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :
Numb VulgClem 5:31  maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.