Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 51
Psal VulgSist 51:2  Cum venit Doeg Idumaeus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Abimelech.
Psal VulgSist 51:3  Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
Psal VulgSist 51:4  Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
Psal VulgSist 51:5  Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
Psal VulgSist 51:6  Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa.
Psal VulgSist 51:7  Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.
Psal VulgSist 51:8  Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:
Psal VulgSist 51:9  ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et praevaluit in vanitate sua.
Psal VulgSist 51:10  Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum: et in saeculum saeculi.
Psal VulgSist 51:11  Confitebor tibi in saeculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.