Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Sira Vulgate 13:1  qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam
Sira Vulgate 13:2  pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris
Sira Vulgate 13:3  quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur
Sira Vulgate 13:4  dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit
Sira Vulgate 13:5  si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te
Sira Vulgate 13:6  si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te
Sira Vulgate 13:7  si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
Sira Vulgate 13:8  et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
Sira Vulgate 13:11  noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris
Sira Vulgate 13:12  advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit
Sira Vulgate 13:13  ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem
Sira Vulgate 13:14  ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
Sira Vulgate 13:15  inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis
Sira Vulgate 13:16  cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas
Sira Vulgate 13:17  audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
Sira Vulgate 13:18  omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
Sira Vulgate 13:19  omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi
Sira Vulgate 13:20  omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur
Sira Vulgate 13:21  si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
Sira Vulgate 13:22  quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem
Sira Vulgate 13:23  venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes
Sira Vulgate 13:24  et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper
Sira Vulgate 13:25  dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
Sira Vulgate 13:26  diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum
Sira Vulgate 13:27  humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus
Sira Vulgate 13:28  dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent
Sira Vulgate 13:29  pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum
Sira Vulgate 13:30  bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii
Sira Vulgate 13:31  cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala
Sira Vulgate 13:32  vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore