Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Sira VulgCont 20:1  Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
Sira VulgCont 20:4  Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum.
Sira VulgCont 20:5  Est tacens, qui invenitur sapiens: et est odibilis, qui procax est ad loquendum.
Sira VulgCont 20:6  Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum.
Sira VulgCont 20:7  Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem, et imprudens non servabunt tempus.
Sira VulgCont 20:8  Qui multis utitur verbis, lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit iniuste, odietur.
Sira VulgCont 20:9  Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
Sira VulgCont 20:10  Est datum, quod non est utile: et est datum, cuius retributio duplex.
Sira VulgCont 20:11  Est propter gloriam minoratio: et est qui ab humilitate levabit caput.
Sira VulgCont 20:12  Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
Sira VulgCont 20:13  Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur.
Sira VulgCont 20:14  Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt.
Sira VulgCont 20:15  Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est.
Sira VulgCont 20:16  Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.
Sira VulgCont 20:17  Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius.
Sira VulgCont 20:18  Qui enim edunt panem illius: falsæ linguæ sunt. Quoties, et quanti irridebunt eum!
Sira VulgCont 20:19  Neque enim quod habendum erat, directo sensu distribuit: similiter et quod non erat habendum.
Sira VulgCont 20:20  Lapsus falsæ linguæ, quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
Sira VulgCont 20:21  Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
Sira VulgCont 20:22  Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.
Sira VulgCont 20:23  Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.
Sira VulgCont 20:24  Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se.
Sira VulgCont 20:25  Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
Sira VulgCont 20:26  Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.
Sira VulgCont 20:27  Potior fur quam assiduitas viri mendacis. Perditionem autem ambo hereditabunt.
Sira VulgCont 20:28  Mores hominum mendacium sine honore: et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
Sira VulgCont 20:29  Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
Sira VulgCont 20:30  Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum: et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.
Sira VulgCont 20:31  Xenia et dona excæcant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum.
Sira VulgCont 20:32  Sapientia absconsa et thesaurus invisus: quæ utilitas in utrisque?
Sira VulgCont 20:33  Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.