Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 26
Sira VulgClem 26:1  Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.
Sira VulgClem 26:2  Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.
Sira VulgClem 26:3  Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
Sira VulgClem 26:4  divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
Sira VulgClem 26:5  A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :
Sira VulgClem 26:9  In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
Sira VulgClem 26:10  Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
Sira VulgClem 26:11  Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur.
Sira VulgClem 26:12  Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
Sira VulgClem 26:13  In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.
Sira VulgClem 26:14  Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.
Sira VulgClem 26:15  Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
Sira VulgClem 26:16  Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
Sira VulgClem 26:18  Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.
Sira VulgClem 26:20  Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.
Sira VulgClem 26:21  Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
Sira VulgClem 26:22  Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.
Sira VulgClem 26:23  Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
Sira VulgClem 26:24  Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.
Sira VulgClem 26:25  In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit :
Sira VulgClem 26:26  vir bellator deficiens per inopiam ; et vir sensatus contemptus ;
Sira VulgClem 26:27  et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphæam.
Sira VulgClem 26:28  Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.