SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 32
Sira | VulgSist | 32:3 | ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. | |
Sira | VulgSist | 32:6 | Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. | |
Sira | VulgSist | 32:8 | Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino. | |
Sira | VulgSist | 32:14 | Ante grandinem praeibit coruscatio: et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. | |
Sira | VulgSist | 32:15 | Et hora surgendi non te trices: praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, | |
Sira | VulgSist | 32:17 | Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. | |
Sira | VulgSist | 32:18 | Qui timet Dominum, excipiet doctrinam eius: et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. | |
Sira | VulgSist | 32:19 | Qui quaerit legem, replebitur ab ea: et qui insidiose agit, scandalizabitur ab ea. | |
Sira | VulgSist | 32:20 | Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum, et iustitias quasi lumen accendent. | |
Sira | VulgSist | 32:21 | Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. | |
Sira | VulgSist | 32:22 | Vir consilii non disperdet intelligentiam, alienus et superbus non pertimescet timorem: | |
Sira | VulgSist | 32:25 | In via ruinae non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum: | |
Sira | VulgSist | 32:27 | In omni opere tuo crede ex fide animae tuae: hoc est enim conservatio mandatorum. | |