WISDOM
Chapter 12
Wisd | VulgClem | 12:2 | Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. | |
Wisd | VulgClem | 12:5 | et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, | |
Wisd | VulgClem | 12:6 | et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum : | |
Wisd | VulgClem | 12:7 | ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. | |
Wisd | VulgClem | 12:8 | Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. | |
Wisd | VulgClem | 12:9 | Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare : | |
Wisd | VulgClem | 12:10 | sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. | |
Wisd | VulgClem | 12:11 | Semen enim erat maledictum ab initio ; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. | |
Wisd | VulgClem | 12:12 | Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ? aut quis stabit contra judicium tuum ? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ? | |
Wisd | VulgClem | 12:13 | Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. | |
Wisd | VulgClem | 12:15 | Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute. | |
Wisd | VulgClem | 12:16 | Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. | |
Wisd | VulgClem | 12:17 | Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. | |
Wisd | VulgClem | 12:18 | Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos : subest enim tibi, cum volueris posse. | |
Wisd | VulgClem | 12:19 | Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum ; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ. | |
Wisd | VulgClem | 12:20 | Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia : | |
Wisd | VulgClem | 12:21 | cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ! | |
Wisd | VulgClem | 12:22 | Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. | |
Wisd | VulgClem | 12:23 | Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta. | |
Wisd | VulgClem | 12:24 | Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. | |
Wisd | VulgClem | 12:26 | Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. | |