WISDOM
Chapter 6
Wisd | VulgClem | 6:3 | Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. | |
Wisd | VulgClem | 6:4 | Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo : qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. | |
Wisd | VulgClem | 6:5 | Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. | |
Wisd | VulgClem | 6:6 | Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. | |
Wisd | VulgClem | 6:8 | Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. | |
Wisd | VulgClem | 6:10 | Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei : ut discatis sapientiam, et non excidatis. | |
Wisd | VulgClem | 6:11 | Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. | |
Wisd | VulgClem | 6:13 | Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia : et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. | |
Wisd | VulgClem | 6:15 | Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet. | |
Wisd | VulgClem | 6:16 | Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. | |
Wisd | VulgClem | 6:17 | Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. | |
Wisd | VulgClem | 6:19 | Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ; | |
Wisd | VulgClem | 6:22 | Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis : | |
Wisd | VulgClem | 6:24 | Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei : sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. | |
Wisd | VulgClem | 6:25 | Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. | |
Wisd | VulgClem | 6:26 | Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. | |