EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 26
Exod | VulgCont | 26:1 | Tabernaculum vero ita facies: Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. | |
Exod | VulgCont | 26:2 | Longitudo cortinæ unius habebit vigintiocto cubitos: latitudo, quattuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. | |
Exod | VulgCont | 26:4 | Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. | |
Exod | VulgCont | 26:5 | Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. | |
Exod | VulgCont | 26:6 | Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. | |
Exod | VulgCont | 26:8 | Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos: et latitudo, quattuor: æqua erit mensura sagorum omnium. | |
Exod | VulgCont | 26:9 | E quibus quinque iunges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. | |
Exod | VulgCont | 26:10 | Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut coniungi cum altero queat: et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. | |
Exod | VulgCont | 26:11 | Facies et quinquaginta fibulas æneas, quibus iungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. | |
Exod | VulgCont | 26:12 | Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est, unum sagum quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi. | |
Exod | VulgCont | 26:13 | Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. | |
Exod | VulgCont | 26:14 | Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus. | |
Exod | VulgCont | 26:16 | quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. | |
Exod | VulgCont | 26:17 | In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur. | |
Exod | VulgCont | 26:19 | Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subiiciantur. | |
Exod | VulgCont | 26:20 | In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad Aquilonem, viginti tabulæ erunt, | |
Exod | VulgCont | 26:24 | Eruntque coniunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis iunctura servabitur. | |
Exod | VulgCont | 26:25 | Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. | |
Exod | VulgCont | 26:26 | Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, | |
Exod | VulgCont | 26:29 | Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis. | |
Exod | VulgCont | 26:31 | Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum: | |
Exod | VulgCont | 26:32 | quod appendes ante quattuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. | |
Exod | VulgCont | 26:33 | Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et Sanctuarium, et Sanctuarii sanctuaria dividentur. | |
Exod | VulgCont | 26:35 | mensamque extra velum: et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte Aquilonis. | |
Exod | VulgCont | 26:36 | Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. | |