EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 6
Exod | VulgSist | 6:1 | Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sum Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta eiiciet illos de terra sua. | |
Exod | VulgSist | 6:3 | qui apparui Abraham, Isaac, et Iacob in Deo omnipotente: et nomen meum ADONAI non indicavi eis. | |
Exod | VulgSist | 6:4 | Pepigique foedus cum eis, ut darem eis Terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. | |
Exod | VulgSist | 6:5 | Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Aegyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei. | |
Exod | VulgSist | 6:6 | Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute: ac redimam in brachio excelso, et iudiciis magnis. | |
Exod | VulgSist | 6:7 | Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum: | |
Exod | VulgSist | 6:8 | et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac, et Iacob: daboque illam possidendam vobis, ego Dominus. | |
Exod | VulgSist | 6:9 | Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. | |
Exod | VulgSist | 6:11 | Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua. | |
Exod | VulgSist | 6:12 | Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quo modo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? | |
Exod | VulgSist | 6:13 | Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti ut educerent filios Israel de terra Aegypti. | |
Exod | VulgSist | 6:14 | Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi. | |
Exod | VulgSist | 6:15 | hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Iamuel et Iamin, et Ahod, et Iachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon. | |
Exod | VulgSist | 6:16 | Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. | |
Exod | VulgSist | 6:18 | Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron et Oziel. anni quoque vitae Caath, centum triginta tres. | |
Exod | VulgSist | 6:20 | Accepit autem Amram uxorem Iochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem. | |
Exod | VulgSist | 6:23 | Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. | |
Exod | VulgSist | 6:25 | At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. | |
Exod | VulgSist | 6:26 | Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israel de Terra Aegypti per turmas suas. | |
Exod | VulgSist | 6:27 | Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto: iste est Moyses et Aaron, | |
Exod | VulgSist | 6:29 | Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae loquor tibi. | |