Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Gene VulgSist 17:1  Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus: dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
Gene VulgSist 17:2  Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
Gene VulgSist 17:4  Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
Gene VulgSist 17:5  Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram: sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
Gene VulgSist 17:6  Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Gene VulgSist 17:7  Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Gene VulgSist 17:8  Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum.
Gene VulgSist 17:9  Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
Gene VulgSist 17:10  Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculinum:
Gene VulgSist 17:11  et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
Gene VulgSist 17:12  Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
Gene VulgSist 17:13  eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
Gene VulgSist 17:14  Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
Gene VulgSist 17:15  Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
Gene VulgSist 17:16  Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
Gene VulgSist 17:17  Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
Gene VulgSist 17:19  Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini eius post eum.
Gene VulgSist 17:20  Super Ismael quoque exaudivi te. ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Gene VulgSist 17:21  Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
Gene VulgSist 17:22  Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ad Abraham.
Gene VulgSist 17:23  Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae: et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
Gene VulgSist 17:24  Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui.
Gene VulgSist 17:25  Et Ismael filius suus tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
Gene VulgSist 17:26  Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius.
Gene VulgSist 17:27  Et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt.