GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 32
Gene | VulgCont | 32:2 | Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc. Et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. | |
Gene | VulgCont | 32:3 | Misit autem et nuncios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: | |
Gene | VulgCont | 32:4 | præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. | |
Gene | VulgCont | 32:5 | Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. | |
Gene | VulgCont | 32:6 | Reversique sunt nuncii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. | |
Gene | VulgCont | 32:7 | Timuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves, et camelos in duas turmas, | |
Gene | VulgCont | 32:8 | dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur. | |
Gene | VulgCont | 32:9 | Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi: | |
Gene | VulgCont | 32:10 | minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. | |
Gene | VulgCont | 32:11 | Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. | |
Gene | VulgCont | 32:12 | Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. | |
Gene | VulgCont | 32:13 | Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, | |
Gene | VulgCont | 32:15 | camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem. | |
Gene | VulgCont | 32:16 | Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. | |
Gene | VulgCont | 32:17 | Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te, Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista quæ sequeris? | |
Gene | VulgCont | 32:18 | respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit. | |
Gene | VulgCont | 32:19 | Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum. | |
Gene | VulgCont | 32:20 | Et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur: dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur mihi. | |
Gene | VulgCont | 32:22 | Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc. | |
Gene | VulgCont | 32:25 | Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit. | |
Gene | VulgCont | 32:26 | Dixitque ad eum: Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. | |
Gene | VulgCont | 32:28 | At ille, Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? | |
Gene | VulgCont | 32:29 | Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. | |
Gene | VulgCont | 32:30 | Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. | |
Gene | VulgCont | 32:31 | Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. | |