Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 45
Gene VulgSist 45:1  Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus: unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae.
Gene VulgSist 45:2  Elevavitque vocem cum fletu: quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis.
Gene VulgSist 45:3  Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
Gene VulgSist 45:4  Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope, Ego sum, ait, Ioseph, frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.
Gene VulgSist 45:5  Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.
Gene VulgSist 45:6  Biennium est enim quod coepit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.
Gene VulgSist 45:7  Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
Gene VulgSist 45:8  Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus eius, ac principem in omni terra Aegypti.
Gene VulgSist 45:9  Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti: descende ad me, ne moreris,
Gene VulgSist 45:10  et habitabis in terra Gessen: erisque iuxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides.
Gene VulgSist 45:11  Ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides.
Gene VulgSist 45:12  En oculi vestri, et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos.
Gene VulgSist 45:13  Nunciate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in Aegypto: festinate, et adducite eum ad me.
Gene VulgSist 45:14  Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum eius.
Gene VulgSist 45:15  Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum.
Gene VulgSist 45:16  Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia eius.
Gene VulgSist 45:17  Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan,
Gene VulgSist 45:18  et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.
Gene VulgSist 45:19  Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac coniugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocyus venientes.
Gene VulgSist 45:20  Nec demittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Aegypti, vestrae erunt.
Gene VulgSist 45:21  Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra, secundum Pharaonis imperium: et cibaria in itinere.
Gene VulgSist 45:22  Singulis quoque proferri iussit binas stolas: Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:
Gene VulgSist 45:23  tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti: et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
Gene VulgSist 45:24  Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
Gene VulgSist 45:25  Qui ascendentes ex Aegypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob.
Gene VulgSist 45:26  Et nunciaverunt ei, dicentes: Ioseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Quo audito Iacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
Gene VulgSist 45:27  Illi econtra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra, et universa quae miserat, revixit spiritus eius,
Gene VulgSist 45:28  et ait: Sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.