I CHRONICLES
Chapter 4
I Ch | VulgHetz | 4:2 | Raia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad. hæ cognationes Sarathi. | |
I Ch | VulgHetz | 4:3 | Ista quoque stirps Etam: Iezrahel, et Iesema, et Iedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. | |
I Ch | VulgHetz | 4:4 | Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa. isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. | |
I Ch | VulgHetz | 4:6 | Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari. isti sunt filii Naara. | |
I Ch | VulgHetz | 4:9 | Fuit autem Iabes inclytus præ fratribus suis, et mater eius vocavit nomen illius Iabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. | |
I Ch | VulgHetz | 4:10 | Invocavit vero Iabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. | |
I Ch | VulgHetz | 4:12 | Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha. | |
I Ch | VulgHetz | 4:13 | Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. | |
I Ch | VulgHetz | 4:14 | Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant. | |
I Ch | VulgHetz | 4:17 | Et filii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuitque Mariam, et Sammai, et Iesba patrem Esthamo. | |
I Ch | VulgHetz | 4:18 | Uxor quoque eius Iudaia, peperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe. hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. | |
I Ch | VulgHetz | 4:19 | Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. | |
I Ch | VulgHetz | 4:20 | Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Iesi, Zoheth, et Benzoheth. | |
I Ch | VulgHetz | 4:21 | Filii Sela, filii Iuda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in Domo iuramenti. | |
I Ch | VulgHetz | 4:22 | Et qui stare fecit Solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem. hæc autem verba vetera. | |
I Ch | VulgHetz | 4:23 | Hi sunt figuli habitantes in Plantationibus, et in Sepibus, apud regem in operibus eius, commoratique sunt ibi. | |
I Ch | VulgHetz | 4:27 | Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Iuda. | |
I Ch | VulgHetz | 4:31 | et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim. hæ civitates eorum usque ad regem David. | |
I Ch | VulgHetz | 4:32 | Villæ quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. | |
I Ch | VulgHetz | 4:33 | Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal. hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. | |
I Ch | VulgHetz | 4:38 | Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. | |
I Ch | VulgHetz | 4:39 | Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad Orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. | |
I Ch | VulgHetz | 4:40 | Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. | |
I Ch | VulgHetz | 4:41 | Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Iuda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. | |
I Ch | VulgHetz | 4:42 | De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi: | |