I CORINTHIANS
Chapter 14
I Co | VulgClem | 14:2 | Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. | |
I Co | VulgClem | 14:3 | Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. | |
I Co | VulgClem | 14:4 | Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. | |
I Co | VulgClem | 14:5 | Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. | |
I Co | VulgClem | 14:6 | Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ? | |
I Co | VulgClem | 14:7 | Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ? | |
I Co | VulgClem | 14:9 | Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes. | |
I Co | VulgClem | 14:11 | Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus. | |
I Co | VulgClem | 14:12 | Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. | |
I Co | VulgClem | 14:15 | Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. | |
I Co | VulgClem | 14:16 | Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit. | |
I Co | VulgClem | 14:19 | Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua. | |
I Co | VulgClem | 14:20 | Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote. | |
I Co | VulgClem | 14:21 | In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus. | |
I Co | VulgClem | 14:22 | Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. | |
I Co | VulgClem | 14:23 | Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ? | |
I Co | VulgClem | 14:24 | Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus : | |
I Co | VulgClem | 14:25 | occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. | |
I Co | VulgClem | 14:26 | Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant. | |
I Co | VulgClem | 14:27 | Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. | |
I Co | VulgClem | 14:28 | Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo. | |
I Co | VulgClem | 14:31 | Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur : | |
I Co | VulgClem | 14:33 | Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. | |
I Co | VulgClem | 14:34 | Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. | |
I Co | VulgClem | 14:35 | Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. | |
I Co | VulgClem | 14:37 | Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. | |