I MACCABEES
Chapter 15
I Ma | VulgSist | 15:1 | Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Iudaeorum, et universae genti: | |
I Ma | VulgSist | 15:2 | et erant continentes hunc modum: REX Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Iudaeorum salutem. | |
I Ma | VulgSist | 15:3 | Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. | |
I Ma | VulgSist | 15:4 | Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. | |
I Ma | VulgSist | 15:5 | Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi: | |
I Ma | VulgSist | 15:7 | Ierusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quae fabricata sunt, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi. | |
I Ma | VulgSist | 15:8 | Et omne debitum regis: et quae futura sunt regi, ex hoc, et in totum tempus remittuntur tibi. | |
I Ma | VulgSist | 15:9 | Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. | |
I Ma | VulgSist | 15:10 | Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. | |
I Ma | VulgSist | 15:13 | et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum: | |
I Ma | VulgSist | 15:14 | et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra, et mari, et neminem sinebant ingredi, vel egredi. | |
I Ma | VulgSist | 15:15 | Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus, et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec: | |
I Ma | VulgSist | 15:17 | Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam, et societatem, missi a Simone principe Sacerdotum, et populo Iudaeorum. | |
I Ma | VulgSist | 15:19 | Placuit itaque nobis scribere regibus, et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. | |
I Ma | VulgSist | 15:21 | Siqui ergo pestilentes fugerint de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. | |
I Ma | VulgSist | 15:23 | et in omnes regiones: et Sampsamae, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Cortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. | |
I Ma | VulgSist | 15:24 | Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Iudaeorum. | |
I Ma | VulgSist | 15:25 | Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet. | |
I Ma | VulgSist | 15:26 | et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: | |
I Ma | VulgSist | 15:27 | et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. | |
I Ma | VulgSist | 15:28 | Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Ioppen, et Gazaram, et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei: | |
I Ma | VulgSist | 15:29 | fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. | |
I Ma | VulgSist | 15:30 | Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae. | |
I Ma | VulgSist | 15:31 | sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. | |
I Ma | VulgSist | 15:32 | Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit: et retulit ei verba Regis. | |
I Ma | VulgSist | 15:33 | Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque alienam detinemus: sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. | |
I Ma | VulgSist | 15:35 | Nam de Ioppe, et Gazara quae expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. | |
I Ma | VulgSist | 15:36 | Reversus autem cum ira ad regem, renunciavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa, quae vidit, et iratus est rex ira magna. | |
I Ma | VulgSist | 15:38 | Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. | |
I Ma | VulgSist | 15:39 | Et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae: et mandavit ei aedificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. | |
I Ma | VulgSist | 15:40 | Et pervenit Cendebaeus Iamniam, et coepit irritare plebem, et conculcare Iudaeam, et captivare populum, et interficere, et aedificare Cedronem. | |