Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
II M Vulgate 10:1  Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit
II M Vulgate 10:2  aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est
II M Vulgate 10:3  et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
II M Vulgate 10:4  quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
II M Vulgate 10:5  qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu
II M Vulgate 10:6  et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
II M Vulgate 10:7  propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
II M Vulgate 10:8  et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
II M Vulgate 10:9  et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit
II M Vulgate 10:10  nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
II M Vulgate 10:11  hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem
II M Vulgate 10:12  nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis
II M Vulgate 10:13  sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
II M Vulgate 10:14  Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat
II M Vulgate 10:15  Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
II M Vulgate 10:16  hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
II M Vulgate 10:17  multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
II M Vulgate 10:18  quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes
II M Vulgate 10:19  Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est
II M Vulgate 10:20  hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere
II M Vulgate 10:21  cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis
II M Vulgate 10:22  hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit
II M Vulgate 10:23  armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
II M Vulgate 10:24  Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus
II M Vulgate 10:25  Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
II M Vulgate 10:26  ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
II M Vulgate 10:27  et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
II M Vulgate 10:28  primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
II M Vulgate 10:29  sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
II M Vulgate 10:30  ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
II M Vulgate 10:31  interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti
II M Vulgate 10:32  Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas
II M Vulgate 10:33  Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor
II M Vulgate 10:34  at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
II M Vulgate 10:35  sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
II M Vulgate 10:36  sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare
II M Vulgate 10:37  per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt
II M Vulgate 10:38  quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit