Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next
Chapter 21
Luke Vulgate 21:1  respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
Luke Vulgate 21:2  vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
Luke Vulgate 21:3  et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
Luke Vulgate 21:4  nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
Luke Vulgate 21:5  et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
Luke Vulgate 21:6  haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
Luke Vulgate 21:7  interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
Luke Vulgate 21:8  qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
Luke Vulgate 21:9  cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
Luke Vulgate 21:10  tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
Luke Vulgate 21:11  terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
Luke Vulgate 21:12  sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
Luke Vulgate 21:14  ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
Luke Vulgate 21:15  ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
Luke Vulgate 21:16  trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
Luke Vulgate 21:20  cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
Luke Vulgate 21:21  tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
Luke Vulgate 21:22  quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
Luke Vulgate 21:23  vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
Luke Vulgate 21:24  et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
Luke Vulgate 21:25  et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
Luke Vulgate 21:26  arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
Luke Vulgate 21:27  et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
Luke Vulgate 21:28  his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
Luke Vulgate 21:29  et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
Luke Vulgate 21:30  cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
Luke Vulgate 21:31  ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
Luke Vulgate 21:32  amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
Luke Vulgate 21:33  caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
Luke Vulgate 21:34  adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
Luke Vulgate 21:35  tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
Luke Vulgate 21:36  vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
Luke Vulgate 21:37  erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
Luke Vulgate 21:38  et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum