MARK
Chapter 3
Mark | Vulgate | 3:4 | et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant | |
Mark | Vulgate | 3:5 | et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi | |
Mark | Vulgate | 3:6 | exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent | |
Mark | Vulgate | 3:7 | et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum | |
Mark | Vulgate | 3:8 | et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum | |
Mark | Vulgate | 3:9 | et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum | |
Mark | Vulgate | 3:10 | multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas | |
Mark | Vulgate | 3:17 | et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui | |
Mark | Vulgate | 3:18 | et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum | |
Mark | Vulgate | 3:20 | et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare | |
Mark | Vulgate | 3:21 | et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est | |
Mark | Vulgate | 3:22 | et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia | |
Mark | Vulgate | 3:23 | et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere | |
Mark | Vulgate | 3:26 | et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet | |
Mark | Vulgate | 3:27 | nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet | |
Mark | Vulgate | 3:28 | amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint | |
Mark | Vulgate | 3:29 | qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti | |
Mark | Vulgate | 3:32 | et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te | |
Mark | Vulgate | 3:34 | et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei | |