MARK
Chapter 9
Mark | VulgHetz | 9:1 | Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem: et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. | |
Mark | VulgHetz | 9:2 | Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. | |
Mark | VulgHetz | 9:4 | Et respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, Tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. | |
Mark | VulgHetz | 9:6 | Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus charissimus: audite illum. | |
Mark | VulgHetz | 9:8 | Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. | |
Mark | VulgHetz | 9:9 | Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset: Cum a mortuis resurrexerit. | |
Mark | VulgHetz | 9:10 | Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisæi, et Scribæ, quia Eliam oportet venire primum? | |
Mark | VulgHetz | 9:11 | Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quo modo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. | |
Mark | VulgHetz | 9:12 | Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. | |
Mark | VulgHetz | 9:13 | Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis. | |
Mark | VulgHetz | 9:14 | Et confestim omnis populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. | |
Mark | VulgHetz | 9:16 | Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: | |
Mark | VulgHetz | 9:17 | qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum, et non potuerunt. | |
Mark | VulgHetz | 9:18 | Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. | |
Mark | VulgHetz | 9:19 | Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. | |
Mark | VulgHetz | 9:20 | Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: | |
Mark | VulgHetz | 9:21 | et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet. sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. | |
Mark | VulgHetz | 9:23 | Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine: adiuva incredulitatem meam. | |
Mark | VulgHetz | 9:24 | Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde, et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum. | |
Mark | VulgHetz | 9:25 | Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. | |
Mark | VulgHetz | 9:27 | Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum? | |
Mark | VulgHetz | 9:30 | Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. | |
Mark | VulgHetz | 9:32 | Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? | |
Mark | VulgHetz | 9:33 | At illi tacebant. siquidem in via inter se disputaverunt, quis eorum maior esset. | |
Mark | VulgHetz | 9:34 | Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. | |
Mark | VulgHetz | 9:35 | Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: | |
Mark | VulgHetz | 9:36 | Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit me. | |
Mark | VulgHetz | 9:37 | Respondit illi Ioannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. | |
Mark | VulgHetz | 9:38 | Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. | |
Mark | VulgHetz | 9:40 | Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. | |
Mark | VulgHetz | 9:41 | Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur. | |
Mark | VulgHetz | 9:42 | Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem: | |
Mark | VulgHetz | 9:44 | Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis: | |
Mark | VulgHetz | 9:46 | Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis: | |