MATTHEW
Chapter 20
Matt | VulgCont | 20:1 | Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. | |
Matt | VulgCont | 20:2 | Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. | |
Matt | VulgCont | 20:5 | Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. | |
Matt | VulgCont | 20:6 | Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? | |
Matt | VulgCont | 20:8 | Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. | |
Matt | VulgCont | 20:9 | Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. | |
Matt | VulgCont | 20:10 | Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. | |
Matt | VulgCont | 20:12 | dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. | |
Matt | VulgCont | 20:13 | At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum? | |
Matt | VulgCont | 20:15 | Aut non licet mihi quod volo, facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? | |
Matt | VulgCont | 20:16 | Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. | |
Matt | VulgCont | 20:17 | Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: | |
Matt | VulgCont | 20:18 | Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte, | |
Matt | VulgCont | 20:19 | et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. | |
Matt | VulgCont | 20:20 | Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. | |
Matt | VulgCont | 20:21 | Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. | |
Matt | VulgCont | 20:22 | Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. | |
Matt | VulgCont | 20:23 | Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. | |
Matt | VulgCont | 20:25 | Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes Gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. | |
Matt | VulgCont | 20:26 | Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister: | |
Matt | VulgCont | 20:28 | Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis. | |
Matt | VulgCont | 20:30 | et ecce duo cæci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili David. | |
Matt | VulgCont | 20:31 | Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. | |