NUMBERS
Chapter 2
Numb | VulgCont | 2:2 | Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum castrametabuntur filii Israel, per gyrum tabernaculi fœderis. | |
Numb | VulgCont | 2:3 | Ad Orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum eius Nahasson filius Aminadab. | |
Numb | VulgCont | 2:5 | Iuxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar. | |
Numb | VulgCont | 2:8 | Omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. | |
Numb | VulgCont | 2:9 | Universi qui in castris Iudæ annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. | |
Numb | VulgCont | 2:10 | In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur: | |
Numb | VulgCont | 2:11 | et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. | |
Numb | VulgCont | 2:12 | Iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. | |
Numb | VulgCont | 2:13 | Et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. | |
Numb | VulgCont | 2:15 | Et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. | |
Numb | VulgCont | 2:16 | Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. | |
Numb | VulgCont | 2:17 | Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum. Quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. | |
Numb | VulgCont | 2:18 | Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. | |
Numb | VulgCont | 2:19 | Cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. | |
Numb | VulgCont | 2:20 | Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. | |
Numb | VulgCont | 2:21 | Cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. | |
Numb | VulgCont | 2:23 | Et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. | |
Numb | VulgCont | 2:24 | Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. | |
Numb | VulgCont | 2:25 | Ad Aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. | |
Numb | VulgCont | 2:26 | Cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. | |
Numb | VulgCont | 2:27 | Iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. | |
Numb | VulgCont | 2:28 | Cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. | |
Numb | VulgCont | 2:31 | Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur. | |
Numb | VulgCont | 2:32 | Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. | |
Numb | VulgCont | 2:33 | Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israel: sic enim præceperat Dominus Moysi. | |