Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Numb VulgSist 22:1  Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est.
Numb VulgSist 22:2  Videns autem Balac filius Sephor omnia quae fecerat Israel Amorrhaeo,
Numb VulgSist 22:3  et quod pertimuissent eum Moabitae, et impetum eius ferre non possent,
Numb VulgSist 22:4  dixit ad maiores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quo modo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse autem erat eo tempore rex in Moab.
Numb VulgSist 22:5  Misit ergo nuncios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae, sedens contra me.
Numb VulgSist 22:6  Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: siquo modo possim percutere et eiicere eum de terra mea. novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
Numb VulgSist 22:7  Perrexeruntque seniores Moab, et maiores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac:
Numb VulgSist 22:8  ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus autem illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:
Numb VulgSist 22:10  Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
Numb VulgSist 22:11  dicens: Ecce populus qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae: veni, et maledic ei, siquo modo possim pugnans abigere eum.
Numb VulgSist 22:12  Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.
Numb VulgSist 22:13  Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
Numb VulgSist 22:14  Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum.
Numb VulgSist 22:15  Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
Numb VulgSist 22:16  Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me:
Numb VulgSist 22:17  paratus sum honorare te, et quidquid volueris dabo tibi: veni, et maledic populo isti.
Numb VulgSist 22:18  Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
Numb VulgSist 22:19  Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
Numb VulgSist 22:20  Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerint homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi praecepero, facias.
Numb VulgSist 22:21  Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
Numb VulgSist 22:22  Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinae, et duos pueros habebat secum.
Numb VulgSist 22:23  Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
Numb VulgSist 22:24  stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur.
Numb VulgSist 22:25  Quem videns asina, iunxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:
Numb VulgSist 22:26  et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
Numb VulgSist 22:27  Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis. qui iratus, vehementius caedebat fuste latera eius.
Numb VulgSist 22:28  Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me? ecce iam tertio?
Numb VulgSist 22:29  Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem.
Numb VulgSist 22:30  Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam.
Numb VulgSist 22:31  Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.
Numb VulgSist 22:32  Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria:
Numb VulgSist 22:33  et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
Numb VulgSist 22:34  Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
Numb VulgSist 22:35  Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
Numb VulgSist 22:36  Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
Numb VulgSist 22:37  Dixitque ad Balaam: Misi nuncios ut vocarent te, cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo?
Numb VulgSist 22:38  Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?
Numb VulgSist 22:39  Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quae in extremis regni eius finibus erat.
Numb VulgSist 22:40  Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
Numb VulgSist 22:41  Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.