Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Numb VulgCont 7:1  Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud: unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius:
Numb VulgCont 7:2  obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
Numb VulgCont 7:3  munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
Numb VulgCont 7:5  Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui.
Numb VulgCont 7:6  Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
Numb VulgCont 7:7  Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium.
Numb VulgCont 7:8  Quattuor alia plaustra, et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Numb VulgCont 7:9  Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in Sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
Numb VulgCont 7:10  Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
Numb VulgCont 7:11  Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
Numb VulgCont 7:12  Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Iuda:
Numb VulgCont 7:13  fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
Numb VulgCont 7:14  mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
Numb VulgCont 7:15  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:17  et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
Numb VulgCont 7:18  Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar,
Numb VulgCont 7:19  acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
Numb VulgCont 7:20  mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:
Numb VulgCont 7:21  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:23  et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanael filii Suar.
Numb VulgCont 7:24  Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon,
Numb VulgCont 7:25  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium:
Numb VulgCont 7:26  mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
Numb VulgCont 7:27  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:29  et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
Numb VulgCont 7:30  Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
Numb VulgCont 7:31  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
Numb VulgCont 7:32  mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
Numb VulgCont 7:33  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:35  et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
Numb VulgCont 7:36  Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
Numb VulgCont 7:37  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
Numb VulgCont 7:38  mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
Numb VulgCont 7:39  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:41  et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
Numb VulgCont 7:42  Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel
Numb VulgCont 7:43  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
Numb VulgCont 7:44  mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
Numb VulgCont 7:45  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:47  et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
Numb VulgCont 7:48  Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud
Numb VulgCont 7:49  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
Numb VulgCont 7:50  mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
Numb VulgCont 7:51  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:53  et in hostias pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
Numb VulgCont 7:54  Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
Numb VulgCont 7:55  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
Numb VulgCont 7:56  mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
Numb VulgCont 7:57  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:59  et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
Numb VulgCont 7:60  Die nono princeps filiorum Beniamin, Abidan filius Gedeonis,
Numb VulgCont 7:61  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
Numb VulgCont 7:62  et mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
Numb VulgCont 7:63  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:65  et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
Numb VulgCont 7:66  Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai
Numb VulgCont 7:67  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
Numb VulgCont 7:68  mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
Numb VulgCont 7:69  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:71  et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
Numb VulgCont 7:72  Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran
Numb VulgCont 7:73  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
Numb VulgCont 7:74  mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
Numb VulgCont 7:75  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:77  et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
Numb VulgCont 7:78  Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan
Numb VulgCont 7:79  obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum:
Numb VulgCont 7:80  mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
Numb VulgCont 7:81  bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Numb VulgCont 7:83  et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
Numb VulgCont 7:84  Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim:
Numb VulgCont 7:85  ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere Sanctuarii:
Numb VulgCont 7:86  mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere Sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:
Numb VulgCont 7:87  boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.
Numb VulgCont 7:88  In hostias pacificorum, boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
Numb VulgCont 7:89  Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos Cherubim, unde et loquebatur ei.