Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Prov VulgCont 24:1  Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
Prov VulgCont 24:2  quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
Prov VulgCont 24:3  Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
Prov VulgCont 24:4  In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Prov VulgCont 24:5  Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus.
Prov VulgCont 24:6  Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi multa consilia sunt.
Prov VulgCont 24:7  Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.
Prov VulgCont 24:9  Cogitatio stulti peccatum est: et abominatio hominum detractor.
Prov VulgCont 24:10  Si desperaveris lassus in die angustiæ: imminuetur fortitudo tua.
Prov VulgCont 24:11  Erue eos, qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
Prov VulgCont 24:12  Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua.
Prov VulgCont 24:13  Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo:
Prov VulgCont 24:14  Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
Prov VulgCont 24:15  Ne insidieris, et quæras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius.
Prov VulgCont 24:16  Septies enim cadet iustus, et resurget: impii autem corruent in malum.
Prov VulgCont 24:17  Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum:
Prov VulgCont 24:18  ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
Prov VulgCont 24:20  quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
Prov VulgCont 24:21  Time Dominum, fili mi, et regem: et cum detractoribus non commiscearis:
Prov VulgCont 24:22  quoniam repente consurget perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit?
Prov VulgCont 24:23  Hæc quoque sapientibus: Cognoscere personam in iudicio non est bonum.
Prov VulgCont 24:24  Qui dicunt impio: Iustus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
Prov VulgCont 24:25  Qui arguunt eum, laudabuntur: et super ipsos veniet benedictio.
Prov VulgCont 24:27  Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: ut postea ædifices domum tuam.
Prov VulgCont 24:28  Ne sis testis frustra contra proximum tuum: nec lactes quemquam labiis tuis.
Prov VulgCont 24:29  Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum.
Prov VulgCont 24:30  Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
Prov VulgCont 24:31  et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem eius spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
Prov VulgCont 24:32  Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
Prov VulgCont 24:33  Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas:
Prov VulgCont 24:34  et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.