Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 57
Psal VulgSist 57:1  Psalmus, in finem, ne corrumpas, David in tituli inscriptionem.
Psal VulgSist 57:2  Si vere utique iustitiam loquimini: recte iudicate filii hominum.
Psal VulgSist 57:3  Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant.
Psal VulgSist 57:4  Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
Psal VulgSist 57:5  Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas,
Psal VulgSist 57:6  Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.
Psal VulgSist 57:7  Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
Psal VulgSist 57:8  Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
Psal VulgSist 57:9  Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Psal VulgSist 57:10  Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
Psal VulgSist 57:11  Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Psal VulgSist 57:12  Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.