Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Sira VulgCont 10:1  Iudex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
Sira VulgCont 10:2  Secundum iudicem populi, sic et ministri eius: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
Sira VulgCont 10:3  Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
Sira VulgCont 10:4  In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
Sira VulgCont 10:5  In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
Sira VulgCont 10:6  Omnis iniuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus iniuriæ.
Sira VulgCont 10:7  Odibilis coram Deo est et hominibus superbia: et execrabilis omnis iniquitas gentium.
Sira VulgCont 10:8  Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos.
Sira VulgCont 10:9  Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?
Sira VulgCont 10:10  Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet: quoniam in vita sua proiecit intima sua.
Sira VulgCont 10:11  Omnis potentatus brevis vita. Languor prolixior gravat medicum.
Sira VulgCont 10:12  Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur.
Sira VulgCont 10:13  Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes.
Sira VulgCont 10:15  quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
Sira VulgCont 10:16  Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
Sira VulgCont 10:17  Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
Sira VulgCont 10:18  Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
Sira VulgCont 10:19  Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
Sira VulgCont 10:20  Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
Sira VulgCont 10:21  Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
Sira VulgCont 10:22  Non est creata hominibus superbia: neque iracundia nationi mulierum.
Sira VulgCont 10:23  Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
Sira VulgCont 10:24  In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius.
Sira VulgCont 10:25  Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est:
Sira VulgCont 10:26  noli despicere hominem iustum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
Sira VulgCont 10:27  Magnus, et iudex, et potens est in honore: et non est maior illo, qui timet Deum.
Sira VulgCont 10:28  Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
Sira VulgCont 10:29  Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
Sira VulgCont 10:30  Melior est qui operatur, et abundat in omnibus, quam qui gloriatur, et eget pane.
Sira VulgCont 10:31  Fili in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
Sira VulgCont 10:32  Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
Sira VulgCont 10:33  Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
Sira VulgCont 10:34  Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia? Et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.